- PEUTINGERUS Conradus
- PEUTINGERUS ConradusAugustanus, genere ac ingeniô inclitus, ICtus ac Carolo V. Imperatori a consiliis, Erasmi amicus ac literatorum Maecenas magnificus. Celebris est Tabula, a Conr. Celte in venta, eiusque curâ conservata, edita vero a M. Velsero, Peutingeriana ab illo dicta. Obiit A. C. 1547. aetat. 82. Scripsit Sermones Convivales, in quibus multa de Germaniae mirandis antiquitatibus, De gentium quarundam emigrationibus Epitomen Tract. de Fortun. Ant. Teissier Elogiis Part. I. Vide et Melch. adami Vit. Iuriscoss. Vossium, de Histor. Lat. l. 3. c. 10. Alios, ut et supra. Addam quae de Tabula eius. Merula praef. Cosmographiae: Nec suis caret mendis, inquit, Antonini, vel cuiuscumque censendum, Itinerarium, in quo emaculando suoque nitori restituendo, egregiam posuerunt operam, cum alii, tum vel maxime Abrahamus Ortelius, vir monstris ex terrarum Orbe amoliendis plane natus: et Hieronymus Surita Caesaraugustanus; quô, in hoc argumento, Hispania numquam habuit feliciorem. Hinc factum, quod maiore cum fructu illud usurpârim; commissum cum amplissima tabula Itineraria, quae ductu Iohannis Molleri, diligentissimi Typographi, auspiciis Viri nobilissimi Marci Velseri, Duumviri Reip. Augustanae, ex illustri Peutingerorum Bibliotheca in lucem prodiit. Plus habet illa in recessu, quam frons pollicetur: Licet infinita ibi sint depravata, et turbatioris ordinis; tamen comparata, cum Antoninianis (quibus et hinc Meddicina non semel per me petita) nullô negotiô possunt corrigi et ad sua revocari castra: quod non infeliciter a me factum in Gallia, Italiaque, res ipsa docebit. Procurrit haec tabula ab Occident. Oceano, per Continentis totius longitudinem, ad Orientalem usque, singula notans loca, nec non locorum, indusiriâ stupendâ, distantias et intervalla. Totumcomplectitur, quantus est, Antoninum: alterumque tantum et amplius adponit, si civitates, urbes, oppida, fluvii, aliaque talia, diligenter examinentur; digna certe, quae sedulis Doctorum, non Magistellulorum, manibus teratur. Illam Theo dosianam vocat Hadr. Vales. Notit. Gall. ubi eam saepius exponit ac corrigit. In octo eam segmenta commode distribui, I. Ab ostiis Rheni Bonnam usque. II. Bonnâ usque ad Marcomannos. III. A Marcomannis ad Sarmatas. IV. A Sarmatis usque ad hamaxobios. V. Ab Hamaxobiis ad Roxolanos. VI. a Roxolanis ad Parnacos. VII. A Parnacis ad Paralocas Scythas. VIII. A Paralocis Scythis, usque ad finem Asiae, habet Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. c. 1. Eam videre est, in Theatro Geogr. Vet. Bertii, in Parergo Geogr. Vet. Ortelii et in Orbis Antiqui Delineat. Iansonii. Vide et Conradus peutingerus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.